Ecclesiastes, 1
[1] Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem. •
[2] Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. •
[3] Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole ? •
[4] Generatio præterit, et generatio advenit ; terra autem in æternum stat. •
[5] Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur ; ibique renascens, •
[6] gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. •
[7] Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. •
[8] Cunctæ res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. •
[9] Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.
[10] Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est : jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos. •
[11] Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. •
[12] Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ; •
[13] et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. •
[14] Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. •
[15] Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. •
[16] Locutus sum in corde meo, dicens : Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. •
[17] Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam ; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus : •
[18] eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem. •