Deuteronomium, 32
[1] Audite, cæli, quæ loquor : audiat terra verba oris mei. •
[2] Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina. •
[3] Quia nomen Domini invocabo : date magnificentiam Deo nostro. •
[4] Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. •
[5] Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus : generatio prava atque perversa. •
[6] Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ? •
[7] Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas : interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi. •
[8] Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël. •
[9] Pars autem Domini, populus ejus : Jacob funiculus hæreditatis ejus. •
[10] Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis : circumduxit eum, et docuit : et custodivit quasi pupillam oculi sui. •
[11] Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. •
[12] Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus : •
[13] constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum : ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo ; •
[14] butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan : et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum. •
[15] Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. •
[16] Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
[17] Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant : novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum : •
[18] Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. •
[19] Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum filii sui et filiæ. •
[20] Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : generatio enim perversa est, et infideles filii. •
[21] Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis : et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. •
[22] Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. •
[23] Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis. •
[24] Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium. •
[25] Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.
[26] Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. •
[27] Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia. •
[28] Gens absque consilio est, et sine prudentia. •
[29] Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent. •
[30] Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia ? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos ? •
[31] Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt judices. •
[32] De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ : uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi. •
[33] Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
[34] Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ? •
[35] Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum : juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. •
[36] Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur : videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt. •
[37] Et dicet : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ? •
[38] de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. •
[39] Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me : ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. •
[40] Levabo ad cælum manum meam, et dicam : Vivo ego in æternum. •
[41] Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. •
[42] Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes ; de cruore occisorum, de captivitate, nudati inimicorum capitis. •
[43] Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur : et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui. •
[44] Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.
[45] Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël,
[46] et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus :
[47] quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam. •
[48] Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens :
[49] Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte. •
[50] Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis : •
[51] quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios Israël. •
[52] E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël. •