logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Deuteronomium, 27


add another edition

[1] Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.

[2] Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos,

[3] ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.

[4] Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce :

[5] et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,

[6] et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,

[7] et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.

[8] Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.

[9] Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui :

[10] audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.

[11] Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens :

[12] Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.

[13] Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.

[14] Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce :

[15] Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.

[16] Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen.

[17] Maledictus qui transfert terminos proximi sui : et dicet omnis populus : Amen.

[18] Maledictus qui errare facit cæcum in itinere : et dicet omnis populus : Amen.

[19] Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ : et dicet omnis populus : Amen.

[20] Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen.

[21] Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.

[22] Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ : et dicet omnis populus : Amen.

[23] Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen.

[24] Maledictus qui clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen.

[25] Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen.

[26] Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen.

Deuteronomium, 27