logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Danielis, 13


add another edition

[1] Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim :

[2] et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum :

[3] parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.

[4] Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.

[5] Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.

[6] Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.

[7] Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.

[8] Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus :

[9] et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.

[10] Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :

[11] erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.

[12] Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :

[13] Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.

[14] Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.

[15] Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat :

[16] et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.

[17] Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.

[18] Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.

[19] Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt :

[20] Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.

[21] Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.

[22] Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.

[23] Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.

[24] Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.

[25] Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.

[26] Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.

[27] Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.

[28] Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.

[29] Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt.

[30] Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.

[31] Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.

[32] At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.

[33] Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.

[34] Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.

[35] Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.

[36] Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.

[37] Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

[38] Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.

[39] Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit :

[40] hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus.

[41] Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.

[42] Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,

[43] tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.

[44] Exaudivit autem Dominus vocem ejus.

[45] Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :

[46] et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.

[47] Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ?

[48] Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ?

[49] revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.

[50] Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.

[51] Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.

[52] Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius :

[53] judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies.

[54] Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.

[55] Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.

[56] Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum :

[57] sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.

[58] Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino.

[59] Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.

[60] Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.

[61] Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,

[62] ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

[63] Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.

[64] Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.

[65] Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.

Danielis, 13