ad Colossenses, 4
[1] Domini, quod justum est et æquum, servis præstate : scientes quod et vos Dominum habetis in cælo. •
[2] Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione : •
[3] orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), •
[4] ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
[5] In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt : tempus redimentes. •
[6] Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
[7] Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino : •
[8] quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra,
[9] cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis. •
[10] Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata : si venerit ad vos, excipite illum : •
[11] et Jesus, qui dicitur Justus : qui sunt ex circumcisione : hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. •
[12] Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. •
[13] Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli. •
[14] Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. •
[15] Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam. •
[16] Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur : et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis. •
[17] Et dicite Archippo : Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. •
[18] Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.