ad Colossenses, 2
[1] Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne : •
[2] ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu :
[3] in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
[4] Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. •
[5] Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. •
[6] Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
[7] radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. •
[8] Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum : •
[9] quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter : •
[10] et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis : •
[11] in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi : •
[12] consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. •
[13] Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta : •
[14] delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci : •
[15] et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. •
[16] Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum : •
[17] quæ sunt umbra futurorum : corpus autem Christi.
[18] Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, •
[19] et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. •
[20] Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ? •
[21] Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis : •
[22] quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum : •
[23] quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. •