ad Colossenses, 1
[1] Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater : •
[2] eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu. •
[3] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes :
[4] audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
[5] propter spem, quæ reposita est vobis in cælis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii :
[6] quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, •
[7] sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, •
[8] qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. •
[9] Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali : •
[10] ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei : •
[11] in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, •
[12] gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine :
[13] qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, •
[14] in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum : •
[15] qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ : •
[16] quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt : •
[17] et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
[18] Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens : •
[19] quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare : •
[20] et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. •
[21] Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :
[22] nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :
[23] si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
[24] Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia : •
[25] cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei : •
[26] mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, •
[27] quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ, •
[28] quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu :
[29] in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.