logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Canticum Canticorum, 8


add another edition

[1] Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?

[2] Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.

[3] Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

[4] SPONSUS. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

[5] CHORUS. Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? SPONSUS. Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.

[6] SPONSA. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

[7] Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

[8] CHORUS FRATRUM. Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est ?

[9] Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

[10] SPONSA. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.

[11] CHORUS FRATRUM. Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

[12] SPONSA. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.

[13] SPONSUS. Quæ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.

[14] SPONSA. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.

Canticum, 8