logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Canticum Canticorum, 6


add another edition

[1] SPONSA. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

[2] Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.

[3] SPONSUS. Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.

[4] Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.

[5] Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.

[6] Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.

[7] Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.

[8] Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

[9] Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?

[10] SPONSA. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

[11] Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.

[12] CHORUS. Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.

Canticum, 6