Canticum Canticorum, 4
[1] SPONSUS. Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. •
[2] Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro ; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas. •
[3] Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. •
[4] Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendant ex ea, omnis armatura fortium. •
[5] Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis. •
[6] Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. •
[7] Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. •
[8] Veni de Libano, sponsa mea : veni de Libano, veni, coronaberis : de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. •
[9] Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. •
[10] Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. •
[11] Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua : et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. •
[12] Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. •
[13] Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. •
[14] Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani ; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis. •
[15] Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. •
[16] SPONSA. Surge, aquilo, et veni, auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius. •