logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Canticum Canticorum, 2


add another edition

[1] Ego flos campi, et lilium convallium.

[2] SPONSUS. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

[3] SPONSA. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

[4] Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.

[5] Fulcite in me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

[6] Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

[7] SPONSUS. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

[8] SPONSA. Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.

[9] Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

[10] En dilectus meus loquitur mihi. SPONSUS. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni :

[11] jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.

[12] Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra ;

[13] ficus protulit grossos suos ; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :

[14] columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

[15] SPONSA. Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas : nam vinea nostra floruit.

[16] Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,

[17] donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.

Canticum, 2