Canticum Canticorum, 1
[1] SPONSA. Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino, •
[2] fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te. •
[3] CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. •
[4] SPONSA. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. •
[5] Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi. •
[6] Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. •
[7] SPONSUS. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. •
[8] Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. •
[9] Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia. •
[10] Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
[11] SPONSA. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. •
[12] Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur. •
[13] Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. •
[14] SPONSUS. Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum. •
[15] SPONSA. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus. •
[16] Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. •