logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Baruch, 5


add another edition

[1] Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ.

[2] Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni.

[3] Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est.

[4] Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum : pax justitiæ, et honor pietatis.

[5] Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso : et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.

[6] Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis : adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni :

[7] constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei.

[8] Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israël ex mandato Dei.

[9] Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.

Baruch, 5