logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Baruch, 4


add another edition

[1] Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum : omnes qui tenent eam pervenient ad vitam : qui autem dereliquerunt eam, in mortem.

[2] Convertere, Jacob, et apprehende eam : ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.

[3] Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ.

[4] Beati sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.

[5] Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël :

[6] venundati estis gentibus non in perditionem : sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.

[7] Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo.

[8] Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem.

[9] Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit : Audite, confines Sion : adduxit enim mihi Deus luctum magnum.

[10] Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Æternus.

[11] Nutrivi enim illos cum jucunditate ; dimisi autem illos cum fletu et luctu.

[12] Nemo gaudeat super me viduam et desolatam : a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.

[13] Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.

[14] Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus.

[15] Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ,

[16] qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt.

[17] Ego autem, quid possum adjuvare vos ?

[18] qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.

[19] Ambulate, filii, ambulate : ego enim derelicta sum sola.

[20] Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.

[21] Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.

[22] Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.

[23] Emisi enim vos cum luctu et ploratu : reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum.

[24] Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno.

[25] Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis : persecutus est enim te inimicus tuus : sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes.

[26] Delicati mei ambulaverunt vias asperas : ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.

[27] Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum : erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.

[28] Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum :

[29] qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.

[30] Animæquior esto, Jerusalem : exhortatur enim te, qui te nominavit.

[31] Nocentes peribunt, qui te vexaverunt : et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.

[32] Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos.

[33] Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione,

[34] et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum.

[35] Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis.

[36] Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.

[37] Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos : veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei.

Baruch, 4