Baruch, 3
[1] Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. •
[2] Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors : et miserere nostri, quia peccavimus ante te : •
[3] quia tu sedes in sempiternum, et nos, peribimus in ævum ? •
[4] Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala. •
[5] Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto : •
[6] quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine :
[7] quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te. •
[8] Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisiti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster. •
[9] Audi, Israël, mandata vitæ : auribus percipe, ut scias prudentiam. •
[10] Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es, •
[11] inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum ? •
[12] Dereliquisti fontem sapientiæ : •
[13] nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna. •
[14] Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax. •
[15] Quis invenit locum ejus ? et quis intravit in thesauros ejus ? •
[16] Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram ? •
[17] qui in avibus cæli ludunt,
[18] qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum ? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum ? •
[19] Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt.
[20] Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinæ ignoraverunt, •
[21] neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam : a facie ipsorum longe facta est ;
[22] non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. •
[23] Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ : viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. •
[24] O Israël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus ! •
[25] magnus est, et non habet finem : excelsus, et immensus.
[26] Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. •
[27] Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinæ invenerunt : propterea perierunt,
[28] et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.
[29] Quis ascendit in cælum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus ? •
[30] Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum ? •
[31] Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus :
[32] sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore : et replevit eam pecudibus et quadrupedibus •
[33] qui emittit lumen, et vadit, et vocavit illud, et obedit illi in tremore. •
[34] Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis, et lætatæ sunt : •
[35] vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.
[36] Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum.
[37] Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israël dilecto suo.
[38] Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. •