logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Amos, 6


add another edition

[1] Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ : optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël !

[2] Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum : si latior terminus eorum termino vestro est.

[3] Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis ;

[4] qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris ; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti ;

[5] qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,

[6] bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.

[7] Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.

[8] Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum : Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.

[9] Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.

[10] Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo ; et dicet ei, qui in penetralibus domus est : Numquid adhuc est penes te ?

[11] Et respondebit : Finis est. Et dicet ei : Tace, et non recorderis nominis Domini.

[12] Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.

[13] Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis ? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.

[14] Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?

[15] Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.

Amos, 6