Amos, 5
[1] Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat. •
[2] Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. •
[3] Quia hæc dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël. •
[4] Quia hæc dicit Dominus domui Israël : Quærite me, et vivetis.
[5] Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis. •
[6] Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel : •
[7] qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis) : •
[8] facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus : •
[9] qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. •
[10] Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. •
[11] Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. •
[12] Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta. •
[13] Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. •
[14] Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. •
[15] Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph. •
[16] Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. •
[17] Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. •
[18] Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis ? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux. •
[19] Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. •
[20] Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea ?
[21] Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum. •
[22] Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam. •
[23] Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyræ tuæ non audiam. •
[24] Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis. •
[25] Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël ? •
[26] et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis. •
[27] Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus : Deus exercituum nomen ejus. •