Amos, 2
[1] Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem. •
[2] Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth : et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ. •
[3] Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus. •
[4] Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit : deceperant enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum. •
[5] Et mittam ignem in Juda, et devorabit ædes Jerusalem. •
[6] Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Israël, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis. •
[7] Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant : et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum. •
[8] Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. •
[9] Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus ; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. •
[10] Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhæi. •
[11] Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris nazaræos. Numquid non ita est, filii Israël ? dicit Dominus. •
[12] Et propinabitis nazaræis vinum, et prophetis mandabitis, dicentes : Ne prophetetis. •
[13] Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno. •
[14] Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam : •
[15] et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam :
[16] et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.