logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Actus, 8


add another edition

[1] Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia, quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.

[2] Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.

[3] Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.

[4] Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.

[5] Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum.

[6] Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.

[7] Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.

[8] Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.

[9] Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magnus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum :

[10] cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.

[11] Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.

[12] Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.

[13] Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.

[14] Cum autem audissent Apostoli, qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.

[15] Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :

[16] nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.

[17] Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.

[18] Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,

[19] dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :

[20] Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.

[21] Non est tibi pars, neque sors in sermone isto ; cor enim tuum non est rectum coram Deo.

[22] Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.

[23] In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse.

[24] Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.

[25] Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.

[26] Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta.

[27] Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :

[28] et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.

[29] Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.

[30] Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ?

[31] Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.

[32] Locus autem Scripturæ, quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est : et sicus agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.

[33] In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit, quoniam tolletur de terra vita ejus ?

[34] Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?

[35] Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.

[36] Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua, quid prohibet me baptizari ?

[37] Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.

[38] Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.

[39] Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.

[40] Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.

Actus, 8