logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Actus, 6


add another edition

[1] In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.

[2] Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.

[3] Considerate ergo fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus.

[4] Nos vero orationi, et ministerio verbi instantes erimus.

[5] Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide, et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.

[6] Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum : et orantes imposuerunt eis manus.

[7] Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde : multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.

[8] Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.

[9] Surrexerunt autem quidam de synagoga, quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano :

[10] et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui, qui loquebatur.

[11] Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum.

[12] Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas : et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,

[13] et statuerunt falsos testes, qui dicerent : Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem :

[14] audivimus enim eum dicentem : quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones, quas tradidit nobis Moyses.

[15] Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.

Actus, 6