logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Actus, 4


add another edition

[1] Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,

[2] dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :

[3] et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.

[4] Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.

[5] Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ in Jerusalem.

[6] Et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.

[7] Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?

[8] Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :

[9] si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,

[10] notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël : quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.

[11] Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli :

[12] et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

[13] Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :

[14] hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.

[15] Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,

[16] dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.

[17] Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.

[18] Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Jesu.

[19] Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, judicate.

[20] Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.

[21] At illi comminantes dimiserunt eos : non invenientes quomodo punirent eos propter populum, quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.

[22] Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.

[23] Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.

[24] Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt :

[25] qui Spiritu Sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?

[26] Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus ?

[27] Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus, et populis Israël,

[28] facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.

[29] Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,

[30] in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.

[31] Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.

[32] Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.

[33] Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis.

[34] Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant,

[35] et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.

[36] Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,

[37] cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.

Actus, 4