logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Actus, 28


add another edition

[1] Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis.

[2] Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus.

[3] Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.

[4] Ut vero viderunt Barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.

[5] Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.

[6] At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.

[7] In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.

[8] Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit : et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.

[9] Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur :

[10] qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.

[11] Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.

[12] Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.

[13] Inde circumlegentes devenimus Rhegium : et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos ;

[14] ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem : et sic venimus Romam.

[15] Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Apii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.

[16] Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.

[17] Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,

[18] qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.

[19] Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.

[20] Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.

[21] At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.

[22] Rogamus autem a te audire quæ sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.

[23] Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.

[24] Et quidam credebant his quæ dicebantur : quidam vero non credebant.

[25] Cumque invicem non essent consentientes, discedebant dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,

[26] dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : Aure audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non perspicietis.

[27] Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt : ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.

[28] Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.

[29] Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.

[30] Mansit autem biennio toto in suo conducto : et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,

[31] prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.

Actus, 28