Actus, 26
[1] Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere. •
[2] De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,
[3] maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines, et quæstiones : propter quod obsecro patienter me audias.
[4] Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi :
[5] præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus. •
[6] Et nunc in spe, quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus : •
[7] in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex.
[8] Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ? •
[9] Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
[10] quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta : et cum occiderentur, detuli sententiam. •
[11] Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare : et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates. •
[12] In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, •
[13] die media in via, vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
[14] Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua : Saule, Saule, quid me persequeris ? durum est tibi contra stimulum calcitrare. •
[15] Ego autem dixi : Quis es, Domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Jesus, quem tu persequeris.
[16] Sed exsurge, et sta super pedes tuos : ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum, quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi, •
[17] eripiens te de populo, et gentibus, in quas nunc ego mitto te, •
[18] aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos per fidem, quæ est in me. •
[19] Unde rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni ;
[20] sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes. •
[21] Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. •
[22] Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem sto, testificans minori, atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,
[23] si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus. •
[24] Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis Paule : multæ te litteræ ad insaniam convertunt. •
[25] Et Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.
[26] Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor : latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
[27] Credis rex Agrippa prophetis ? Scio quia credis.
[28] Agrippa autem ad Paulum : In modico suades me christianum fieri. •
[29] Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico, et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt, hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. •
[30] Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.
[31] Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes : Quia nihil morte, aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
[32] Agrippa autem Festo dixit : Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.