logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Actus, 24


add another edition

[1] Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum.

[2] Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens : Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,

[3] semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.

[4] Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.

[5] Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum :

[6] qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.

[7] Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,

[8] jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.

[9] Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere.

[10] Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.

[11] Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem :

[12] et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate :

[13] neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.

[14] Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, quam dicunt hæresim, sic deservio Patri, et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt :

[15] spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.

[16] In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum, et ad homines semper.

[17] Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,

[18] in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu.

[19] Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me :

[20] aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,

[21] nisi de una hac solummodo voce, qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.

[22] Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.

[23] Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.

[24] Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem, quæ est in Christum Jesum.

[25] Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit : Quod nunc attinet, vade : tempore autem opportuno accersam te :

[26] simul et sperans, quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.

[27] Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum.

Actus, 24