Actus, 23
[1] Intendens autem in concilium Paulus ait : Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem. •
[2] Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus. •
[3] Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti ? •
[4] Et qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis.
[5] Dixit autem Paulus : Nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : Principem populi tui non maledices. •
[6] Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio : Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum, de spe et resurrectione mortuorum ego judicor. •
[7] Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo. •
[8] Sadducæi enim dicunt, non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum : pharisæi autem utraque confitentur. •
[9] Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes : Nihil mali invenimus in homine isto : quid si spiritus locutus est ei, aut angelus ?
[10] Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milities descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. •
[11] Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait : Constans esto : sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari. •
[12] Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt se dicentes, neque manducaturos, neque bibaturos donec occiderent Paulum. •
[13] Erant autem plus quam quadraginta viri, qui hanc conjurationem fecerant : •
[14] qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt : Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. •
[15] Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero prius quam appropiet, parati sumus interficere illum.
[16] Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo. •
[17] Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait : Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
[18] Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait : Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
[19] Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum : Quid est quod habes indicare mihi ? •
[20] Ille autem dixit : Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo :
[21] tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum : et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
[22] Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset.
[23] Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis : Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, •
[24] et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem. •
[25] (Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.) •
[26] Scribens epistolam continentem hæc : Claudius Lysias optimo præsidi, Felici salutem. •
[27] Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. •
[28] Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
[29] Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
[30] Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te denuntians : et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.
[31] Milites ergo secundum præceptum sibi, assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. •
[32] Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
[33] Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum.
[34] Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset : et cognoscens quia de Cilicia : •
[35] Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum. •