Actus, 22
[1] Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. •
[2] Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.
[3] Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie : •
[4] qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, •
[5] sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu, a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. •
[6] Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa : •
[7] et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ?
[8] Ego autem respondi : Quis es, Domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.
[9] Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. •
[10] Et dixi : Quid faciam, Domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.
[11] Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
[12] Ananias autem quidam, vir secundum legem testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis,
[13] veniens ad me, et astans dixit mihi : Saule frater respice. Et ego eadem hora respexi in eum.
[14] At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus : •
[15] quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti.
[16] Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. •
[17] Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, •
[18] et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me.
[19] Et ego dixi : Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædans per synagogas eos qui credebant in te : •
[20] et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. •
[21] Et dixit ad me : Vade quoniam ego in nationes longe mittam te. •
[22] Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere. •
[23] Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem, •
[24] jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
[25] Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum, et indemnatum licet vobis flagellare ? •
[26] Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est.
[27] Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.
[28] Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum. •
[29] Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. •
[30] Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium, et producens Paulum, statuit inter illos. •