Actus, 20
[1] Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam. •
[2] Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam : •
[3] ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam : habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam. •
[4] Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus : Asiani vero Tychicus et Trophimus. •
[5] Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade : •
[6] nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. •
[7] Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. •
[8] Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati. •
[9] Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus. •
[10] Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. •
[11] Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
[12] Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime. •
[13] Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum : sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. •
[14] Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen. •
[15] Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum. •
[16] Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis. •
[17] A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ. •
[18] Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
[19] serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum : •
[20] quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis, et docerem vos publice, et per domos, •
[21] testificans Judæis, atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
[22] Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : quæ in ea ventura sint mihi, ignorans : •
[23] nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent. •
[24] Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. •
[25] Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. •
[26] Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. •
[27] Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
[28] Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. •
[29] Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
[30] Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. •
[31] Propter quod vigilate memoria retinentes : quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
[32] Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus. •
[33] Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut
[34] ipsi scitis : quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. •
[35] Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere. •
[36] Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis. •
[37] Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, •
[38] dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.