logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Actus, 16


add another edition

[1] Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili.

[2] Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant, et Iconio fratres.

[3] Hunc voluit Paulus secum proficisci : et assumens circumcidit eum propter Judæos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.

[4] Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant Jerosolymis.

[5] Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.

[6] Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.

[7] Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam : et non permisit eos Spiritus Jesu.

[8] Cum autem pertransissent Mysiam, descendeunt Troadem :

[9] et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos.

[10] Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.

[11] Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim :

[12] et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.

[13] Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse : et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant.

[14] Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit : cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.

[15] Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos.

[16] Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.

[17] Hæc subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.

[18] Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.

[19] Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes :

[20] et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi :

[21] et annuntiant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani.

[22] Et cucurrit plebs adversus eos : et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi.

[23] Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.

[24] Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.

[25] Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum : et audiebant eos qui in custodia erant.

[26] Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia : et universorum vincula soluta sunt.

[27] Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.

[28] Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.

[29] Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes :

[30] et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?

[31] At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum : et salvus eris tu, et domus tua.

[32] Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.

[33] Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.

[34] Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.

[35] Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes : Dimitte homines illos.

[36] Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo : Quia miserunt magistratus ut dimittamini, nunc igitur exeuntes, ite in pace.

[37] Paulus autem dixit eis : Cæsos nos publice, indemnatos, homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita : sed veniant,

[38] et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent :

[39] et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.

[40] Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam : et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.

Actus, 16