logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Actus, 15


add another edition

[1] Et quidam descendentes de Judæa, docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.

[2] Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.

[3] Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.

[4] Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.

[5] Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes : Quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.

[6] Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.

[7] Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum, audire gentes verbum Evangelii, et credere.

[8] Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,

[9] et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.

[10] Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?

[11] Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.

[12] Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos.

[13] Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.

[14] Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.

[15] Et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est :

[16] Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David, quod decidit : et diruta ejus reædificabo, et erigam illud :

[17] ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.

[18] Notum a sæculo est Domino opus suum.

[19] Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,

[20] sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.

[21] Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.

[22] Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba, Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus,

[23] scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.

[24] Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus :

[25] placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,

[26] hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.

[27] Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.

[28] Visum est enim Spiritui Sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria :

[29] ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.

[30] Illi ergo dimissi, descendeunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam.

[31] Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.

[32] Judas autem, et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.

[33] Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.

[34] Visum est autem Silæ ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.

[35] Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes, et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.

[36] Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.

[37] Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.

[38] Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.

[39] Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.

[40] Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.

[41] Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.

Actus, 15