logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Actus, 11


add another edition

[1] Audierunt autem Apostoli, et fratres, qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.

[2] Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,

[3] dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ?

[4] Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens :

[5] Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.

[6] In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.

[7] Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge Petre, occide, et manduca.

[8] Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.

[9] Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.

[10] Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum.

[11] Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.

[12] Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.

[13] Narravit autem nobis, quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus,

[14] qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.

[15] Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.

[16] Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.

[17] Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ?

[18] His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.

[19] Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis.

[20] Erant autem quidam ex eis viri Cyprii, et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.

[21] Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.

[22] Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis, super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.

[23] Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino :

[24] quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.

[25] Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.

[26] Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.

[27] In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam :

[28] et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.

[29] Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus :

[30] quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.

Actus, 11