logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Actus, 10


add another edition

[1] Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornleius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,

[2] religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper :

[3] is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli.

[4] At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, Domine ? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.

[5] Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :

[6] hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.

[7] Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.

[8] Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.

[9] Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.

[10] Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :

[11] et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,

[12] in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.

[13] Et facta est vox ad eum : Surge Petre, occide, et manduca.

[14] Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.

[15] Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.

[16] Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.

[17] Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset : ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad januam.

[18] Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.

[19] Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te.

[20] Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.

[21] Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quæritis : quæ causa est, propter quam venistis ?

[22] Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.

[23] Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis ; et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.

[24] Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis.

[25] Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.

[26] Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge, et ego ipse homo sum.

[27] Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :

[28] dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi, aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.

[29] Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?

[30] Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :

[31] Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.

[32] Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.

[33] Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.

[34] Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;

[35] sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.

[36] Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).

[37] Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæum : incipiens enim a Galilæa post baptismum, quod prædicavit Joannes,

[38] Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.

[39] Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.

[40] Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,

[41] non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.

[42] Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.

[43] Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.

[44] Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.

[45] Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro : quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.

[46] Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.

[47] Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos ?

[48] Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.

Actus, 10