logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

2 ad Thessalonicenses, 3


add another edition

[1] De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :

[2] et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.

[3] Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.

[4] Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.

[5] Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.

[6] Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.

[7] Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :

[8] neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.

[9] Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.

[10] Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.

[11] Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.

[12] Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.

[13] Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.

[14] Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :

[15] et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.

[16] Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.

[17] Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo.

[18] Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

2 Thessalonicenses, 3