2 ad Thessalonicenses, 2
[1] Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum : •
[2] ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. •
[3] Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, •
[4] qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. •
[5] Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ?
[6] et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. •
[7] Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. •
[8] Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum : •
[9] cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
[10] et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, •
[11] ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
[12] Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis : •
[13] in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi.
[14] Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. •
[15] Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,
[16] exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.