2 ad Thessalonicenses, 1
[1] Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. •
[2] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
[3] Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem :
[4] ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
[5] in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. •
[6] Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant : •
[7] et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus, •
[8] in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,
[9] qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus : •
[10] cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. •
[11] In quo etiam oramus semper pro vobis : ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute, •
[12] ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi. •