2 ad Timotheum, 4
[1] Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus : •
[2] prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. •
[3] Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, •
[4] et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
[5] Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto. •
[6] Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. •
[7] Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. •
[8] In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito. •
[9] Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam : •
[10] Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. •
[11] Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium. •
[12] Tychicum autem misi Ephesum. •
[13] Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. •
[14] Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus : •
[15] quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.
[16] In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur. •
[17] Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis. •
[18] Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
[19] Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum. •
[20] Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. •
[21] Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. •
[22] Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen. •