logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

2 ad Timotheum, 3


add another edition

[1] Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :

[2] erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,

[3] sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

[4] proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :

[5] habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :

[6] ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :

[7] semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

[8] Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;

[9] sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

[10] Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,

[11] persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.

[12] Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

[13] Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.

[14] Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :

[15] et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.

[16] Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :

[17] ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

2 ad Timotheum, 3