4 Regum (2 Regum), 22
[1] Octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset, triginta et uno anno regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Idida, filia Hadaia de Besecath. •
[2] Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui : non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram.
[3] Anno autem octavodecimo regis Josiæ, misit rex Saphan filium Aslia, filii Messulam scribam templi Domini, dicens ei : •
[4] Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia, quæ illata est in templum Domini, quam collegerunt janitores templi a populo, •
[5] deturque fabris per præpositos domus Domini : qui et distribuant eam his qui operantur in templo Domini, ad instauranda sartatecta templi : •
[6] tignariis videlicet et cæmentariis, et iis qui interrupta componunt : et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis, ad instaurandum templum Domini.
[7] Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et in fide.
[8] Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam : Librum legis reperi in domo Domini : deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. •
[9] Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei quod præceperat, et ait : Conflaverunt servi tui pecuniam, quæ reperta est in domo Domini : et dederunt ut distribueretur fabris a præfectis operum templi Domini.
[10] Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens : Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege,
[11] et audisset rex verba libri legis Domini, scidit vestimenta sua. •
[12] Et præcepit Helciæ sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribæ, et Asaiæ servo regis, dicens :
[13] Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius, quod inventum est : magna enim ira Domini succensa est contra nos : quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis.
[14] Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum, filii Thecuæ, filii Araas custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda : locutique sunt ad eam. •
[15] Et illa respondit eis : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dicite viro, qui misit vos ad me :
[16] Hæc dicit Dominus : Ecce, ego adducam mala super locum istum, et super habitatores ejus, omnia verba legis quæ legit rex Juda :
[17] quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, irritantes me in cunctis operibus manuum suarum : et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non extinguetur.
[18] Regi autem Juda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Pro eo quod audisti verba voluminis,
[19] et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum : et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus :
[20] idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulchrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum. •