logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

4 Regum (2 Regum), 21


add another edition

[1] Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Haphsiba.

[2] Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israël.

[3] Conversusque est, et ædificavit excelsa, quæ dissipaverat Ezechias pater ejus : et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.

[4] Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus : In Jerusalem ponam nomen meum.

[5] Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini.

[6] Et traduxit filium suum per ignem : et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.

[7] Posuit quoque idolum luci, quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus : In templo hoc, et in Jerusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.

[8] Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra, quam dedi patribus eorum : si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses.

[9] Illi vero non audierunt : sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël.

[10] Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens :

[11] Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis :

[12] propterea hæc dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam : ut quicumque audierit, tinniant ambæ aures ejus.

[13] Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab : et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ : et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus.

[14] Dimittam vero reliquias hæreditatis meæ, et tradam eas in manus inimicorum ejus : eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis :

[15] eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto, usque ad hanc diem.

[16] Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os : absque peccatis suis, quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino.

[17] Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quæ fecit, et peccatum ejus, quod peccavit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?

[18] Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza : et regnavit Amon filius ejus pro eo.

[19] Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset : duobus quoque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba.

[20] Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus.

[21] Et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater ejus : servivitque immunditiis, quibus servierat pater ejus, et adoravit eas,

[22] et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini.

[23] Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua.

[24] Percussit autem populus terræ omnes, qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo.

[25] Reliqua autem sermonum Amon, quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?

[26] Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza : et regnavit Josias filius ejus pro eo.

4 Regum, 21