logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

2 Petri, 1


add another edition

[1] Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi .

[2] Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri :

[3] Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,

[4] per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ : fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.

[5] Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,

[6] in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,

[7] in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.

[8] Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.

[9] Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.

[10] Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.

[11] Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.

[12] Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.

[13] Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione :

[14] certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.

[15] Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.

[16] Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis.

[17] Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.

[18] Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.

[19] Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris :

[20] hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.

[21] Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.

2 Petri, 1