2 Paralipomenon, 4
[1] Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. •
[2] Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum : quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. •
[3] Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles : •
[4] et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem : porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, oritentem, habentes mare superpositum : posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. •
[5] Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii : capiebatque tria millia metretas. •
[6] Fecit quoque conchas decem : et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quæ in holocaustum oblaturi erant : porro in mari sacerdotes lavabuntur. •
[7] Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua jussa erant fieri : et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.
[8] Necnon et mensas decem : et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris : phialas quoque aureas centum.
[9] Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem : et ostia in basilica, quæ texit ære. •
[10] Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem. •
[11] Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas : et complevit omne opus regis in domo Dei :
[12] hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia. •
[13] Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum.
[14] Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus :
[15] mare unum, boves quoque duodecim sub mari,
[16] et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo. •
[17] In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha. •
[18] Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.
[19] Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis : •
[20] candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo :
[21] et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos : omnia de auro mundissimo facta sunt. •
[22] Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum : et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in domo Domini. •