2 Paralipomenon, 24
[1] Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Sebia de Bersabee. •
[2] Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis.
[3] Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias. •
[4] Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini.
[5] Congregavitque sacerdotes, et Levitas, et dixit eis : Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israël pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri, per singulos annos, festinatoque hoc facite : porro Levitæ egere negligentius. •
[6] Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei : Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii ? •
[7] Athalia enim impiissima, et filii ejus destruxerunt domum Dei, et de universis, quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim. •
[8] Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam : posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus. •
[9] Et prædicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israël in deserto. •
[10] Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus : et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur. •
[11] Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat : effundebantque pecuniam quæ erat in arca : porro arcam reportabant ad locum suum : sicque faciebant per singulos dies, et congregata est infinita pecunia, •
[12] quam dederunt rex et Jojada his, qui præerant operibus domus Domini : at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini : fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur.
[13] Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.
[14] Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege, et Jojada reliquam partem pecuniæ : de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea : offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ. •
[15] Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum :
[16] sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israël, et cum domo ejus. •
[17] Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis. •
[18] Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum. •
[19] Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant. •
[20] Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis : Hæc dicit Dominus Deus : Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ? •
[21] Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.
[22] Et non est recordatus Joas rex misericordiæ, quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait : Videat Dominus, et requirat. •
[23] Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ : venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum. •
[24] Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum : in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia. •
[25] Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis : surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est : sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum. •
[26] Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semaath Ammanitidis, et Jozabad filius Semmarith Moabitidis. •
[27] Porro filii ejus, ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum : regnavit autem Amasias filius ejus pro eo. •