logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

2 Paralipomenon, 11


add another edition

[1] Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum.

[2] Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens :

[3] Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israël, qui est in Juda et Benjamin :

[4] Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros : revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam.

[5] Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et ædificavit civitates muratas in Juda.

[6] Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue,

[7] Bethsur quoque, et Socho, et Odollam,

[8] necnon et Geth, et Maresa, et Ziph,

[9] sed et Aduram, et Lachis, et Azeca,

[10] Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, quæ erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas.

[11] Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini.

[12] Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin.

[13] Sacerdotes autem et Levitæ, qui erant in universo Israël, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,

[14] relinquentes suburbana, et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem : eo quod abjecisset eos Jeroboam, et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur.

[15] Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat.

[16] Sed et de cunctis tribubus Israël, quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum.

[17] Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos : ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus.

[18] Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David : Abihail quoque filiam Eliab filii Isai,

[19] quæ peperit ei filios Jehus, et Somoriam, et Zoom.

[20] Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.

[21] Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas : nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta : et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias.

[22] Constituit vero in capite, Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos : ipsum enim regem facere cogitabat,

[23] quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda, et Benjamin, et in universis civitatibus muratis : præbuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.

2 Paralipomenon, 11