2 Machabæorum, 11
[1] Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis, et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his quæ acciderant, •
[2] congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Judæos, existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum,
[3] templum vero in pecuniæ quæstum, sicut cetera delubra gentium, habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium : •
[4] nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat.
[5] Ingressus autem Judæam, et appropians Bethsuræ, quæ erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud præsidium expugnabat. •
[6] Ut autem Machabæus, et qui cum eo erant, cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël. •
[7] Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis.
[8] Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. •
[9] Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis : non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare.
[10] Ibant igitur prompti, de cælo habentes adjutorem et miserantem super eos Dominum.
[11] Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos :
[12] universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
[13] Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans, factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos :
[14] promisitque se consensurum omnibus quæ justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri. •
[15] Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens : et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Judæis, ea rex concessit.
[16] Nam erant scriptæ Judæis epistolæ a Lysia quidem hunc modum continentes : Lysias populo Judæorum salutem. •
[17] Joannes et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea, quæ per illos significabantur, implerem. •
[18] Quæcumque igitur regi potuerunt perferri, exposui : et quæ res permittebat, concessit.
[19] Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset tentabo. •
[20] De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. •
[21] Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta. •
[22] Regis autem epistola ista continebat : Rex Antiochus Lysiæ fratri salutem. •
[23] Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam, •
[24] audivimus Judæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua.
[25] Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem. •
[26] Bene igitur feceris, si miseris ad eos, et dexteram dederis : ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant.
[27] Ad Judæos vero regis epistola talis erat : Rex Antiochus senatui Judæorum, et ceteris Judæis salutem. •
[28] Si valetis, sic estis ut volumus : sed et ipsi bene valemus.
[29] Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos. •
[30] His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis, •
[31] ut Judæi utantur cibis, et legibus suis, sicut et prius : et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quæ per ignorantiam gesta sunt. •
[32] Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.
[33] Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die.
[34] Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem : Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judæorum salutem. •
[35] De his, quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus.
[36] De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis : nos enim Antiochiam accedimus.
[37] Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis.
[38] Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.