logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

2 Machabæorum, 10


add another edition

[1] Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem, et civitatem recepit :

[2] aras autem, quas alienigenæ per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est :

[3] et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.

[4] Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent : sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur.

[5] Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu.

[6] Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus, et in speluncis more bestiarum egerant.

[7] Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.

[8] Et decreverunt communi præcepto, et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos.

[9] Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitæ excessus ita se habuit.

[10] Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio, quæ gesta sunt narrabimus, breviantes mala, quæ in bellis gesta sunt.

[11] Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phœnicis et Syriæ militiæ principem.

[12] Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macer, justi tenax, erga Judæos esse constituit, et præcipue propter iniquitatem, quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.

[13] Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit.

[14] Gorgias autem, cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judæos debellabat.

[15] Judæi vero, qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Jerosolymis suscipiebant, et bellare tentabant.

[16] Hi vero, qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum :

[17] multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt.

[18] Quidam autem, cum confugissent in duas turres valde munitas omnem apparatum ad repugnandum habentes.

[19] Machabæus ad eorum expugnationem, relicto Simone, et Josepho, itemque Zachæo : eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas, quæ amplius perurgebant, pugnas conversus est.

[20] Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia : et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.

[21] Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis, accusavit, quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.

[22] Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.

[23] Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.

[24] At Timotheus, qui prius a Judæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Judæam capturus.

[25] Machabæus autem, et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti,

[26] ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit.

[27] Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti resederunt.

[28] Primo autem solis ortu utrique commiserunt : isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes : illi autem ducem belli animum habebant.

[29] Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judæis præstantes :

[30] ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi, et repleti perturbatione, cadebant.

[31] Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti.

[32] Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui præerat Chæreas.

[33] Machabæus autem, et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor.

[34] At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant.

[35] Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant :

[36] sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.

[37] Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt : et fratrem illius Chæream et Apollophanem occiderunt.

[38] Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis.

2 Machabæorum, 10