logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

2 ad Corinthios, 8


add another edition

[1] Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ :

[2] quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum :

[3] quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,

[4] cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.

[5] Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,

[6] ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.

[7] Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.

[8] Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans.

[9] Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.

[10] Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore :

[11] nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.

[12] Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.

[13] Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.

[14] In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est :

[15] Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.

[16] Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,

[17] quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.

[18] Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :

[19] non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :

[20] devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.

[21] Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.

[22] Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,

[23] sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.

[24] Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.

2 ad Corinthios, 8