2 ad Corinthios, 6
[1] Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. •
[2] Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. •
[3] Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum : •
[4] sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, •
[5] in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
[6] in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
[7] in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
[8] per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti : •
[9] quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati : •
[10] quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. •
[11] Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est. •
[12] Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris : •
[13] eamdem autem habentes renumerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
[14] Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ? •
[15] quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ? •
[16] qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. •
[17] Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis : •
[18] et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens. •