logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

2 ad Corinthios, 5


add another edition

[1] Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis.

[2] Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes :

[3] si tamen vestiti, non nudi inveniamur.

[4] Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.

[5] Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.

[6] Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino

[7] (per fidem enim ambulamus, et non per speciem) :

[8] audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.

[9] Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.

[10] Omnes enim non manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

[11] Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.

[12] Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.

[13] Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis.

[14] Caritas enim Christi urget nos : æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt :

[15] et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.

[16] Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.

[17] Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.

[18] Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis,

[19] quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.

[20] Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

[21] Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.

2 ad Corinthios, 5