logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

2 ad Corinthios, 13


add another edition

[1] Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.

[2] Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.

[3] An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis ?

[4] Nam etsi crucifixus est ex infirmitate : sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo : sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.

[5] Vosmetipsos tentate si estis in fide : ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est ? nisi forte reprobi estis.

[6] Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.

[7] Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis : nos autem ut reprobi simus.

[8] Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.

[9] Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.

[10] Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem.

[11] De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.

[12] Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.

[13] Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.

2 ad Corinthios, 13