2 ad Corinthios, 1
[1] Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia. •
[2] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
[3] Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, •
[4] qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. •
[5] Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis : ita et per Christum abundat consolatio nostra. •
[6] Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur : •
[7] ut spes nostra firma sit pro vobis : scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
[8] Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. •
[9] Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos : •
[10] qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit : in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, •
[11] adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis : ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis. •
[12] Nam gloria nostra hæc est : testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo : abundantius autem ad vos. •
[13] Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, •
[14] sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi.
[15] Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis :
[16] et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam. •
[17] Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum ? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non ? •
[18] Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. •
[19] Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. •
[20] Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. •
[21] Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus :
[22] qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. •
[23] Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum : •
[24] non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri : nam fide statis.