logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 ad Thessalonicenses, 5


add another edition

[1] De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.

[2] Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :

[3] cum enim dixerint, Pax et securitas : tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.

[4] Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos die illa tamquam fur comprehendat :

[5] omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.

[6] Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.

[7] Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.

[8] Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :

[9] quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,

[10] qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.

[11] Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.

[12] Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,

[13] ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.

[14] Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.

[15] Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.

[16] Semper gaudete.

[17] Sine intermissione orate.

[18] In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.

[19] Spiritum nolite extinguere.

[20] Prophetias nolite spernere.

[21] Omnia autem probate : quod bonum est tenete.

[22] Ab omni specie mala abstinete vos.

[23] Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.

[24] Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.

[25] Fratres, orate pro nobis.

[26] Salutate fratres omnes in osculo sancto.

[27] Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.

[28] Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.

1 Thessalonicenses, 5